Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 20

Precedente Successiva

propinquat, ut in littore Brasiliensi et Ghineae ad terram declinat,
ut manifestum sit eius sympathiam cum tellure non cum coelo celebrari:
neque perpetuo aliquantis gradibus a polo recedere, ut alij testabantur.
In pluribus autem mihi vir sagax non satisfacit: Primo
quia sensum et sympathiam (quae non sensus est, sed affectio ex sensu
prodiens: Omnis enim appetitus proles est sensus boni, ut odium sensus
mali, hoc est, rei destruentis) quasi spernit. Attamen cum Thalete
animatum magnetem concedit, et plus extra suum corpus extendi,
quam nostram animam docet. Hoc autem falsum est. Quoniam
sphaera activitatis animae nostrae usque ad coelum, ubi sidera pervestigat,
extenditur, et in terram usquequo vox et impulsus humanus et
visio et auditio protenditur. Mirum, quomodo magnetis anima videtur
Gilberto liberior quam humana: quae etsi non trahit ferrum odore,
trahit homines et cervos sono, et fascino afficit a longe, et voce
etiam Diabolos et Angelos ad se vocat; ad pauca respexit in hoc. Praeterea
cum duas terrae dat virtutes inalia corpora operativas, alteram
Electricam, qua per vapores, quasi manus deorsum omnia corpora
trahit ad se, sicuti electrum paleas per vapores tenuiores aëre alteram
vero magneticam, quia sicut magnes ferrum ad sui positionem
adaptat, ita tellus magnetem et ferrum: Non enim pr vapores fit talis
actio, sed per figurationis conformationem. Videtur mihi vir doctus
ex parte erraret primo quoniam Electrum per vapores non attrahit:
Siquidem vapor egressus, ad corpus unde emanat, non revertitur,
sed statim sursum attollitur vi caloris uti nos dicimus, vel a grossioribus
corporibus quibus cedit, extrusus, ut docent Epicurei , et cum eis
Copernicaei. De quibus in Metaph. Nisi iste homo putet lucem ab
electro, uti a sole effusam, ad electrum trahere, uti radius solis ad solem.
Sed haec attractio in obscuris aedibus non fieret, neque in nocte, ubi
electrum lucernae non exponitur; siquidem lux eius de se, nisi a sole adiuta,
non tantum potest. Praeterea magnes ipse trahut electrice etiam Gilberto
ferrum interposita tabula etiam lapidea. Vapor autem sic penetrare
tantam crassitiem et subito nequit. Quapropter alia causa electricae
attractionis invenienda erat: et quam a Lucretio ex parte accepit,
reiicienda. Tellus quoque non trahit ad se nisi similia corpora. At
videmus deorsum ad terram ex aëre ferri non modo terrena, sed etiam
carbones ignitos et vinum, et piper et omnia calidissima, quibus quamtula
vis insit crassities, ut motus ipse potius delapsus sit, uti in 2. libr.

dicemus,
vel regressus ad naturam in vere terreis, non autem per vapores
attractio. Quae autem dicit de positura magnetica mirabilia sunt:
sique experientia ipsum non fefellit; (Nam dicunt naturae in tropicis
lineis magnetem mutate vires et inclinationes) utique fatendum est,
ita magnetem ad terram converti, uti heliotropium ad solem, et lunaria
ad lunam. De quibus in 3. lib.

At recte vix sagax videtur mihi

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche